monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 70, 2
Nam nec coctum nec crudum corpori hominis ad comedendum prodest, nisi quod tantum ad medicamenta valet, et fracta vulnera viscerum sanat. Kirbelam enim tunde, id est stamphe, et succum eius exprimendo infunde vino, et da ei bibere, qui fracta vulnera viscerum habet, et haec saepe faciat, et curabitur.